- INITALIA Ceteris
- INITALIA Ceterisapud Capitolin. in Marco, Orientalibus rebus ordinatis, Athenis fuit et Initalia Cereris adiit, ut se innocentem probaret et sacrarium solum ingessus est: sunt quae frequentius et usitatius Initia dicuntur, unde Initalia Cereris adire idem hîc, quod μυεῖςθαι, initiari. Et sane Marcus initiatus est Cereris sacris, ut innocentem se probaret, quod exesse sacris iubebantur, qui sibi alicuius sceleris essent conscii, non in Eleusiniis solum de quibus hîc sed et in alliis. Gratius,--- ipse manu ramum pallente SacerdosTermiteum quatiens, procul hinc extorribus ireEdico, praesente Deo, praesentibus aris,Queis. scelus, aut mambus sumptum, aut in pectore motum est,Inclamat ---Idem porro dicebatur accipere, suscipere sacrum, Cic. in Vatin. Spartian. in Heliogab. Tibull., Aliis; percipere in vet. Inscr. παραλαμβάνειν τὰ ἱερὰ, καὶ τὰμυςικὰ Graecis: sicut illi, initiabant, ut Pontifices, et Sacerdotes, dicebantur, ea tradere et ostendere, Gr. δεικύειν τὰ ἱερὰ. Qua de re Vide pluribus agentem Salmas. ad Capitolin. d. l. et Spartian. in Hadr. ut et hic passim, inprimis in voce Mysterium: de corona vero quam in ipso Mysteriorum aditu Initiandi accipiebant, C. Paschal. Coron. l. 4. c. 19. uti de sacrificio initiandorum in vocibus veste corum it. Vestae imtiatorum, ubi de Tritonis. Sed et initiare dedicare est, Vide supra. Aliavocis Initiare notio est, in L. Baiwar. tit. 12. § 8. ubi initiare messes altertus malis artibus prohibetur: quod inchoare vocant Capitula ad L. Alemann. c. 28. Si quis messem alienam inchoat ... sol. componat --- de initiata messe priserit, 3. sol. solvat, apud C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.